# Mysterium cosmographicum 147

Kepler, Mysterium cosmographicum, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/147

Per orientalem verò medietatem intelligenda ea, quae est à loco summae absidis in consequentia, &c. Sola hac & simplici hypothesi Declinationum & Reomnes declinationum, & reflexionum regulas: cum causis, ex loflexionum citerrae ad planetae planum habitudine facile erit peruidere. Cum latitudines Venere ab namque per terrae motum annuum ad oppositas partes summae abvna causa sidis deferentis primi peruenerimus, vbi Veneris orbem tanquam dependent. epicyclum, & in apogio sui deferentis existere putamus, tunc planum in quo defertur Venus, nobis ab eclipticae plano reflexum videbitur, nam illud nos in tali situ per transuersum aspicimus. Et quia idem planum ex inferiori loco intuemur, quae ad septentrionem prominet, pars nobis oculos meridiei obuertentibus erit sinistra, reliqua verò ad meridiem, dextra. Procedente autem terra sursum versus planetae absidem summam, orbis Veneris à suieccentrici apogio descendere creditur, ipsumque adeo planum deferentis Venerem inclinatum, tanquam ex loco altiore despicere incipimus. Quare reflexio successiuè in declinationem mutatur, vt per quadrantem à priori loco distante, vbicunque planeta in eleuatis partibus conspiciatur, declinationem solùm ab ecliptica habeat. In tali situ, cum nos terrae adhaerentes simus in opposito medietatis deferentis, quae est à summa abside in consequentia, & ab eclipticae plano in septentrionem eleuata, dixerunt Veteres epicyclum Veneris in descendente nodo esse, & apogium epicycli ad septentrionem maximè declinare, perigium verò ad meridiem. Porrò euehente nos sublimes terrae motu suo annuo versus locum summae absidis Veneris, orbis eius ceu epicyclus infimam absidem sui deferentis appetere videbitur, & planum epicycli (nobis planum, in quo Veneris stella) quod antè inclinatum nobis erat ad planum eclipticae, iterum sese ad nos reflectere apparebit: & septentrionalis medietas deferentis, extra planum eclipticae prominens, dextrum fiet, quia orbem Veneris desuper aspicimus. Vbi autem ad locum summae absidis Veneris centrum terrrae peruenerit, nulla declinatio, & sola reflexio conspicietur, atqui Veneris orbis in infima deferentis sui de Veterum sententia, esse abside credetur.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
