Latin
148
Kepler, Mysterium cosmographicum 148
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic est τῶν φαινομένων ordo, dum centrum terrae semicirculationem complet, à loco infimae absidis Veneris in consequentiam signorum, ad locum summae absidis Veneris ascendens. Eadem autem ratione descendente terra reflexio ad nostrum aspectum paulatim in declinationem mutabitur, &quia medietas plani deferentis à summa abside in antecedentia, nobis tali incessu terrae fit opposita, apogium deferentis Veneris in meridiem à plano eclipticae declinare incipit, donet terra in nonagesimo gradu à loco absidis constituta, vtraque medietas ad eclipticae planum declinata conspiciatur, orbisque, ceu epicyclus Veneris in nodo ascendente ad summam absidem putetur. A quo loco terra recedente declinatio iterum in reflexionem commutetur, ac consecuta locum infimae absidis Veneris, easdem apparentias latitudinum in Venere, terra iterum producere incipiant. Ex quibus patet, terra ad lineam absidum Veneris posita, planum deferentis planetam reflexum apparere, in quadrantibus verò ab his declinatum, in locis autem intermedijs mixtas latitudines conspici. Cum autem praeter has latitudines, quas Veteres, epicyclo Veneris tribuerunt, &alia à Veteribus deuiatio, à Ptolemaeo τῶν ἑκκέντρων κυκλῶν ἡ ἔγκλισις dicta, se his permisceat, ac eandem per deferentis centrum epicycli Veneris, qui iam sublatus est, demonstrarunt, aliam &cum obseruationibus magis consonam D. Praeceptor rationem ineundam iudicauit. Hanc autem rationem D. Doctoris, Praeceptoris mei deuiationem saluandi, vt faciliùs quoque haud secus, ac reliqua vsque proposita, assequamur: Constituamus planum, cuius mox meminimus, esse medium planum, ac ideo fixum, à quo verum, iam huc iam illuc certa euagetur ratione. At quia omnes motus, polorum respectu minori labore ac dispendio percipiuntur, principio tenendum, alterum polorum plani medij in septentrionem, à plano eclipticae ad inclinationis anguli quantitatem eleuari, alterum autem ex opposito tantundem in meridiem deprimi: &quae de septentrionali polo, aut ijs, quae circa hunc fieri ostensuri sumus, simili ratione, ratione nimirum oppositionis habita, de meridionali intelligi oportere. Proinde circa septentrionalem plani medij polum assumamus esse circulum mobilem, cuius ea quae excentro maximis obliquitatibus plani medij à plano vero correspondeat: ipse autem polus septentrionalis plani veri per librationis motum, dicti circuli diametrum describat.