# Mysterium cosmographicum 150

Kepler, Mysterium cosmographicum, 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/150

Eò loci autem vbi peruentum fuerit, polus plani veri, librationis motu maximum ad septentrionalem limitem attinget, & planeta motu suo annuo ad nodos, in medio inter vtramque intersectionem, maximam iterum in septentrionem deuiationem habebit. Apparet itaque motum circuli assumpti, hunc habere vsum, vt in anno, Veneris ad nodos fiat reuolutio, semperque terra collocata in absidum linea, planeta vbicunque in suo plano vero fuerit, maximam à plano medio deuiationem habeat, & in medio inter vtramque absida terra constituta sit in nodis. Porrò librationis motu fieri, vt Venere in aliquo nodorum existente, ambo plana coniungantur: & illa pars plani veri, quam ingreditur, ad septentrionem semper à medio discedat: quo, prout conuenit, latitudo haec perpetuò borealis maneat. Quemadmodum autem Veneris planum, quod medium appellare placuit, in absidum eccentrici primi linea ab ecliptica intersecatur; & eius plani medietas à summa abside in consequentia ad septentrionem prominet, reliqua oppositionis lege in meridiem vergente: Ita in Mercurio simili ratione est planum medium, quod super suarum absidum linea, vt par erat, ab eclipticae plano vtrinque inclinatur, vt viceuersa medietas plani medij à summa abside in antecedentia septentrionalis sit. Quare in centri terrae annua reuolutione, declinationes, & reflexiones in Mercurio permutatae ad Veneris scilicet, deprehendentur: Verùm haec varietas vt eo conspicua magis foret, disposuit Deus & deuiationem plani veri Mercurij à medio, vt ea medietas perpetuò, quam ingreditur, à plano medio ad meridiem discederet; & terra ad absidas ipsas consistente, cum suo plano vero in medio plano iaceret: quo fit denique, vt in latitudinem, praeter dictas differentias à Venere nullas habeat, nisi quòd haec quoque deuiatio, maior in Mercurio est, quàm in Venere, veluti etiam inclinationis angulum maiorem habet. Caeterùm reliquae latitudinum Mercurij varierates facilimè non aliter, atque in Venere colligentur. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris: Hîc teneat nostras ancora iacta rates: vt primam hanc Narrationem nostram Poetae verbis finiam. Alteram autem mei promissi partem, quum primùm iusto adhibito studio totum D. Praeceptoris mei Opus euoluero, colligere incipiam. Eò verò gratiorem tibi vtramque fore spero, quò clariùs Artificum propositis obseruationib. ita D. Precaeptoris mei hypotheses τοῖς φαινομένοις consentire videbis, vt etiam inter se, tanquam bona definitio cum definito conuerti possint.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
