Latin
151
Kepler, Mysterium cosmographicum 151
Unproofread scanNot analysed yet
Clarissime, &doctissime D. Schonere, ac tanquam Pater mihi semper colende, reliquum nunc iam est, vt hanc meam operam qualemcunque aequi bonique consulas. Nam quanquam non nesciam, quid humeri mei ferre possint, quidue ferre recusent: tamen tuus in me singularis, &(vt sic dicam) paternus amor fecit, vt omnino non formidarim hoc coelum subire, &quoad eius quidem fieri potuit, omnia ad te referre. Quod Deus Opt. Max. bene vertere dignetur, precor, mihique aspiret, vt iusto tramite ad propositum finem, laborem coeptum perducere queam. Si quippiam autem ardore quodam iuuenili (qui quidem semper, vt ille inquit, magno magis, quàm vtilispiritu sumus praediti) dictum sit, aut per imprudentiam exciderit, quod liberiùs contra venerandam, &sanctam Vetustatem dictum videri possit, quàm fortassis ipsa rerum magnitudo &grauitas postulabat, tu certè, quodque apud me dubium non est, in meliorem accipies partem, &potiùs animum in te meum, quàm quid praestiterim, spectabis. Porrò velim te de doctissimo Viro, D. Doctore, meo Praeceptore, hoc statuere, tibique persuasissimum habere, apud eum nihil prius, nec antiquius esse quicquam, quàm vestigijs Ptolemaei vt insistat, nec aliter, ac ipse Ptolemaeus fecit, Veteres, &se antiquiores multò secutus: dum autem τὰ ραινόμενα, quae Astronomum regunt, &mathematica se cogere intelligeret, quaedam praeter voluntatem etiam vt sumeret: satis interim esse putauit, si eadem arte in eundem scopum cum Ptolemaeotela sua dirigeret, etiamsi arcum &tela ex longè alio materiae genere, quàm ille assumeret. hoc loco illud arripiendum, δεῖ δʼ ἐλευθέριονειναι τῇ γνώμῃ τὸν μέλλοντα ριλοσο Epilogus. Excusatur Copernicus, quòd nequaquam nouitatis studio. auet ingenij ostentatione cuitis à nonnullis, praeter meritum, insimulatur) sed rebus ipsis necessariò postulantibus, à veterum sententia recesserit. φιλοσορεῖν. Caeterùm, quod alienum est ab ingenio boni cuiuslibet, maximè verò à natura philosophica, ab eo vt qui maximè abhorret D. Praeceptor meus, tantum abest, vt sibi à Veterum philosophantium sententijs nisi magnis de causis, ac rebus ipsis efflagitantibus, studio quodam nouitatis, temerè discedendum putarit.