Latin
COMIVM
Kepler, Mysterium cosmographicum 153
Unproofread scanNot analysed yet
COMIVM. INDARVS in illa Oda, quae literis aureis in templo Mineruae consecrata fertur, celebrans Diagoram Rholium Pugilem, Victorem Olympicum, ait patriam eius, Veneris esse filiam, &Solis plurimum adamatam coniugem, deinde louem ibi multum pluisse auri, idque quòd suam Mineruam colerent: quare &ab ea ipsa sapropterea, pientiae nomine, &ἐγκυκλοπαιδίας, quam impendio colebant, claram redditam. Hoc praeclarum Rhodiorum ἐγκώμιον an vlli praeterea regioni hac nostra aetate, quàm Prussiae (de qua pauca dicere in animo est, quòd ea forte tu quoque audire volebas) quis aptiùs accommodauerit, ego quidem non video. Nec dubito, quin eadem numina gubernantia hanc regionem deprehenderentur, si peritus aliquis Astrologus, diligenti cura, pulcherrimae huius, fertilissimae &felicissimae regionis praesidentes stellas inquireret. Quemadmodum autem Pindarus ait, Φαντὶ δʼ ἀνθρώπων παλαιαὶ Pήσιες, οὔπωὅτε Χθόνα δατέοντο Ζεὺς τς καὶ ἀθάνατοι, Φανερὰν ἐν πελάγει Pόδου ἔμμεν ποντίῳ, Ἀλμυροῖς δʼ ἐν βένθεσιν νῶσον κεκρύφθαι. Ἀπεόντος δʼ ουτις ἔνΔειξ ἐν λάχος ἀελίου, Καὶ ῥῶ μιν χώρας ἀκλαρω Τὸν λιπὸν, ἀγνὸν Θεόν. Μνασθέντι δὲ Ζεὺς ἄμπάλιν μέλο Δει θέμεν, ἀλλάμινουκ Εἴασεν, ἐπεὶ πολιᾶς Εἰπέ τιν ἀυτὸς ὁρῶν ἔνδον θαλάσσης Αὑξομέναν πεδόθεν Πολύβοσκον γαῖαν ἀνθρώ Ποισι, καὶ ἔυφρονα μῆλοις! Ita olim haud dubiè Prussiam pontus habuit, &quod certius quis, propiusque signum capiat, quàm quod hodie in continente,