# Mysterium cosmographicum 155

Kepler, Mysterium cosmographicum, ENCOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/155

ENCOMIVM. rium serenissimi Regis Poloniae. Elbinga vetus Prussiae domicilium, quae sanctam quoque literarum curam suscipit. Culma clara literis, & vnde ius Culmense originem duxit. Aedificia verò & munitiones, Apollinis Regias, & aedes diceres. Hortos, agros, totamque regionem Veneris delitias, vt non immeritò Ρόδος dici possit. Porrò Prussiam filiam esse Veneris haud est in obscuro, si vel terrae fertilitatem quis perpenderit, vel venustatem, & amoenitatem totius regionis. Venus fertur orta mari, ita & Prussia eius, & Maris filia est, ideoque non tantùm eam fertilitatem praebet, vt Holandia, & Selandia annonâ ab ea alantur, sed & quasi Horreum sit vicinis Regnis, item Angliae, & Portugaliae. Praeter haec optima quaeque piscium genera, & alias res pretiosas, quibus ipsa circumfluit, alijs affatim suppeditat. Caeterùm sollicita Venus de ijs, quae ad cultum, splendorem, bene ac humaniter viuendum attinebant, neque negante soli natura, in his partibus nasci & haberi poterant, mari denique auxiliante effecit, vt commodè in Prussiam aliunde inuehi possent. Verùm cum haec tibi, doctissime D. Schonere, notiora sunt, quàm vt à me prolixiùs referridebeant, atque ab alijs integris ea de re editis Libellis tractentur, vberiore Encomio supersedeo. Hoc tantùm addam, vt est Prussica Gens populosa, praesidentis Numinis beneficio, ita quoque est singulari humanitate praedita. Praeterea cum omni genere artium Mineruam colant, & Iouis ob hoc benignitatem sentiunt. Nam vt non dicam de inferioribus artibus attributis Mineruae, vt Architectonica, & huic cognatis, principiò illustrissimus Princeps, deinde omnes Praesules, Proceresque Prussiae, penes quos summa rerum est, ac Rerumpublicarum Gubernatores, vt Heroas decet, summostudio passim renascentes in in orbe literas amplectuntur: adeoque & soli, & communi consilio alere, & propagare student. Quare & Iupiter fulua contracta nebula, multum auri pluit, hoc est, vt ego interpretor, quia Iupiter praeesse dicitur Imperijs, & Rebuspub. cum Magnates studiorum, sapientiae, & Musarum curam suscipiunt, tunc Deus subditorum, nec non vicinorum Regum, Principum, ac Populorum animos, ceu in auream nubem contrahit, ex qua pacem, omniaque commoda pacis, tanquam guttas aureas destillet, animos tranquillitatis, & publiTidemannus Gisius author fuit Copernieo, vt Tabulas Astronomicas nouas conficeret: & impulsor, vt confectas, vnà cum demonstra tionibus ederet. Alphonsinae tabulae sine vl lis rationibus & demastrationibus nudae sunt editae. Copernicus suas Tabulas eodem modo publicare volebat. Vide praefat: ipsius ad Paul. III.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
