# Mysterium cosmographicum 158

Kepler, Mysterium cosmographicum, ORVSSIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/158

Docti, qui pertinacius conceptas antiquas opiniones propugnat metuendi non sunt: Sed com munis fortuna cum alijs aruditis, in similibus subeunda. Lib. II. super 12. Metaphy Coment. 45. 5. Indoctorum clamoret nihili sunt faciandi. se argumentis immobilitatem terrae demonstrasse credidit, confugiat tandem ad illud argumentum, Μαρτυρεῖ δὲ τούτοις καὶ τὰ παρὰ τῶν Μαθηματικῶν λεγόμενα περὶ τὴν ἀστρολογίαν, τὰ γὰρ φαινόμενα συμβαίνει μεταβαλλόντων τῶν σχημάτων, οἷς ὥρισται τῶν ἄστρων ἢ τάξις, ὡς ἐπὶ τοῦ μέσου κειμένης τῆς γῆς: porrò hinc secum constituturos, si haec conclusio praemissis disputationibus non poterit subijci, ne oleum, & operam impensam perdamus, potiùs vera astronomiae ratio assumenda erit. Deinde reliquarum disputationum aptae solutiones indagandae, & recurrendo ad principia, diligentia maiore, parique studio excutiendum, an sit demonstratum, centrum terrae, esse quoque centrum vniuersi: & si terra in orbem Lunae eleuaretur, quòd terrae partes auulsae non sui globi centrum adpetiturae essent, sed vniuersi; cum tamen omnes ad angulos rectos superficiei globi terrae incidant. Praeterea cum magnetem videamus naturalem motum habere versus septentrionem diurnae reuolutionis, an motus circulares terrae attributi, necessariò violenti sint. Ampliùs vtrùm possint tres motus, à medio, ad medium, & circa medium, actu separari: & alia, quibus Aristoteles vt fundamentis, Timaei, & Pythagoreorum placita refellit. Atque haec, & huiusmodi secum perpendent, si ad principalem Astronomiae finem, & ad Dei, & Naturae potentiam, ac industriam respicere voluerint, Quòd si autem docti vbique acriùs, & pertinaciùs suis principijs insistere in animo habuerint, decreuerintque: monebat D. Praeceptorem, se Fortunam meliorem expetere non debere, quàm quae Ptolemaei huius disciplinae Monarchae fuisset: de quo Auerroes, summus aliâs Philosophus, postquam conclusisset epicyclos, & eccentricos in rerum natura omnino esse non posse, & Ptolemaeum ignorasse, quare Veteres motus gyrationis posuissent, tandem pronunciat, Astronomia Ptolemaei nihil est in esse, sed est conueniens computationi, non esse. Caeterùm indoctorum, quos Graeci ἀθεωρητοὺς, ἀμούσους, ἀριλοσόφους, καὶ ἀγεωμετρήτους vocant, clamores pro nihilo habendos, cum neque istorum gratia vllos Viri boni labores suscipiant. His, & alijs multis, vt ex Amicis rerum omnium conscijs comperi, eruditissimus Praesul tandem apud D. Praeceptorem, euicit, vt polliceretur se doctis, & Posteritati de laboribus suis iudicitum permissurum. Quare meritò boni Viri, & studiosi Mathematum, reuerendissimo Domino Culmensi magnas iuxta me habebunt gratias, quòd hanc operam Reipublicae praestiterit. Quoniam autem munificentissimus Praesul haec studia impendio amat, diligenterque colit, habet & armillam aeneam ad obseruanda aequinoctia, quales duas, sed aliquanto maiores Ptolemaeus Alexandriae fuisse commemorat, ad quas videndas passim ex tota Graecia confluebant Eruditi.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
