Latin
BORVSSIAEENCOMIVM
Kepler, Mysterium cosmographicum 160
Unproofread scanNot analysed yet
BORVSSIAEENCOMIVM quam habuit, qui equi hinnitum audire malebat, quàm excellentissimum Musicum, quem alij ad stuporem vsque audiebant. Vtinam autem omnes Reges, Principes, Praesules, alijque Regnorum Proceres animas ex cratere harmoniacarum animarum sortirentur, &non dubitarem, quin optimae hae disciplinae, quaeque propter se potissimùm sunt expetendae, suam dignitatem sint obtenturae. Haec habui, clarissime Vir, quae ad te in praesens de D. Doctoris mei Hypothesibus, Prussia, &Moecenatibus meis scribenda putaui. Bene vale, Vir doctissime, &studia mea tuis consilijs gubernare ne dedignere, scis enim nobis Iuuenibus maximè Seniorum, &prudentiorum consilijs opus esse; nec te venusta illa Graecorum sententia fugit, Γνῶμαι δʼ ἀμείνους εἰσὶ τῶν γεραιτέρῶν: Ex Musaeo nostro Varmiae. IX Calend. Octobris, Anno Domini M. D. XXXIX. FIXIS.