Latin
THEORIA LVNAE, EIVSQUE
Kepler, Mysterium cosmographicum 164
Unproofread scanNot analysed yet
THEORIA LVNAE, EIVSQUE dimensio. Copernicus reiecto eccentrepicyclo vsitatarum hypothesium è theoria Lunari, tanquam qui nec apparenti Corporis Lunae magnitudini, vr suprà pag 109. habetur, nec parallaxibus Lunae satisfacit: motum cursus lunaris per concentricum cum duobus epicyclis explicat. Diagrammate hoc A centrum terrae terrae est, BCD portio circuli vel orbis concentrici lunaris, EFGH epicyclus primus maior est, cuius apogaeum E, perigaeum. G, ad F &H epicyclus minor vel secundus IKLM collocatur. Illum maiorem orbis ABC menstruo motu per zodiacum secundum signorum seriem defert; minorem verò maior epicyclus supernè contra eundem orbem, menstruo propemodum quoque motu, secundum EFGH: at minor lunam sibi affixam, semimense iuxta IKLM, agitat. Concentrico Copernicus officium eccentrici vsitatarum Ptolemaei hypothesium delegauit: minori verò epicyclo munus eccentricitatis earundem hypothesium, hac motus lege, vt Luna in o- &cum O in 1, puncto centro C maioris epicycli proximo, in omni autem D in L puncto ab eodem C centro remotissimo reperiatur. Hinc ergo contingit, vt Lunae nouae &plenae epicyclus apparentis motus sit NIO, sed dimidiatae sit ILQ, quorum ille minimus habet prosthaphaereses secundum CAI minimas, hic maximus secundum CAL maximas, non quòd propter eccentricum aliquem ipse primus epicyclus terrae propior remotiorque fiat, sed quia apparens epicyclus ex duobus quasi compositus magnitudine crescit &decrescit. Deinde hic secundus epicyclus primi irregularitatem saluat, Quem enim arcum Ptolemaeus lib. 5. cap. 5.