# Mysterium cosmographicum 168

Kepler, Mysterium cosmographicum, DIMENSIO SPHAERAE LVNARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/168

ra, h. e. semidiameter eccentrici orbis Magni (ad eam parallaxes illae computatae sunt) est 1000000, talium propter angulum ad C 2. 58'. AB fiet 863. Verùm quoniam hi numeri circa minima versantur, in quibus paucula scrupula tertia (quae hîc non notantur) neglecta, differentiam non contemnendam pariunt: ideo reliquae parallaxes similiter examinandae sunt. Hoc autem facto (examen id quia prolixius, omitto) tandem deprehenditur, eas omnes in 862. conspirare. Eo ergo Rheinholdum in conficienda illa tabula vsum fuisse, apud me dubium non est. Hinc quarum semidiameter terrae est pars vna, talium semidiameter eccentrici Solis vel Orbis Magni est 1160. par. 6. quàm proximè, eiusque maxima eccentricitas, recta AH (in figura pag. 162.) 48. par. 23. & minima AL. 37. par. 21. harumque differentia HLII. par. 2. Ex quibus colligitur distantia Solis apogaea à terra in eccentricitate maxima AE, 1208. par. 29. perigaea verò AG IIII. par. 43. At in eccentricitate minima, distantia apogaea AM, 1197. par 27. & perigaea AO, 1122. par. 45. qualium semidiameret terrae est pars vna. Continet autem vna terrae semidiameter 860. miliaria germanica ferè quorum in vno eius circuli magni gradu 15. numerantur. Pro magnitudinibus horum trium corporum, Solis, Lunae & Terrae inuestigandis, adhibeatur proximè praecedens schema (eius enim delineatio huic instituto quoque inseruire potest) in quo E terra sit, & AB semidiameter Solis vel Lunae, sub angulo ACB visionis comprehensa. Solis autem semidiametrum apparentem in apogaeo ecccentricitatis maximae, Rheinholdus assumit eam, quam Ptolemaeus lib. 5. cap. 14. & 15. prodidit, quantam etiam Albategnius cap. 30. comprobauit, & Copernicus lib. 4. cap. 19. (attamen absque peculiari obseruatione) reassumpsit nimirum 15. 40. Hinc qualium AC est 1000000. talium exangulo ACBI5. 40, fit recta AB 4557. Sed qualium AC suprà inuenta fuit 1041700. talium AB est 4747. qualium etiam terrae semidiameter est 862. Ex eo cognoscitur, qualium diameter terrae (cum integrarum eadem quae dimidiarum diametrorum sit ratio) est pars vna, earum Solis diameter sit 5. par. 30'. 30′'. Ex cubica verò diametrorum multiplicatione proportio corporum emergit, eam enim triplicatam esse demonstratur prop. vlt. lib. 12. Eucl. Ergo Sol centies sexagies septies (167) globo Ita terreno maior est. Ita cum nouae & plenae Lunae diameter 30'. à Copernico & Rheinholdo ponatur (licet Ptolemaeus eam 31. 20, & Albategnius 29'. 30'. faciant) fiet AB 4363, quarum AC est 1000000. sed quarum AC suprà fuit 1086090, & terrae semidiameter 16723.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
