# Mysterium cosmographicum 169

Kepler, Mysterium cosmographicum, DIMENSIO SPHAERAE LVNARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/169

talium AB est 1739. Ergo qualium terrae diameter est pars vna, erit Lunae diameter 17'. o. vndecubica multiplicatione notum sit, Lunam aequare vnam quadragesimam quartam terrae partem. Solem verò magnitudine suaampliùs quàm 73. centum lunas superare. Oblectandi gratia his lubet istud quoque addere. Quoniam Astronomia alarum Mathematicarum, Geometriae scil. & Arithmeticae adminiculo, vsque ad Solem & Lunam euolauit, eorumque & altitudines & magnitudines dimensa est: Age, ipsius Vrania eorundem circulos, quos ex terra videmus planos (apparent autem Sol & Luna ceu circuli plani) nobis edisserat, atque dictorum circulorum circumferentias, diametros, & areas in miliaribus germanicis, ceu communiter magis nota mensura, patefaciat. Inuenta diametrorum Solis & Lunae cum Terra proportione (quae est O5. par. 30'. 30′'. Terrae 1. pars.) 0. pars. 17. 0'.) cognita item circumferentia terreni magni circuli 5400. miliarium germanicorum: caetera illa, quae petuntur, non latebunt. 1. Quoniam circumferentiarum circuli eadem est, quae diametrorum proportio: cognoscetur inde, circumferentiam circuli Solis paulò minus quàm tricies mille (30000) Lunae verò vltrà sesqui mille (1500) miliaria continere. 2. Circumferentiae ad diametrum proportionem triplam esse & sesqui septimam ferè, demonstrat Archimedes (sicut 22. ad 7.) Hinc elicitur diameter O paulò minor, quàm nonagies quinquies centum (9500. ferè) & diameter), ferè quingentorum (490. ferè) mil. germanicorum. Hae diametri nobis bipedales, vel potiùs pedales, in 12. digitos diuiduae, apparent. 3. Dimidia diameter in dimidiam circumferentiam ducta, metituraream circuli, quae vt Archimedes de circulo demonstrat, aequalis est triangulo rectangulo, sub semidiametro & circumferentia circuli comprehenso. Ergo circuli Solaris area, seu planum, excedit numerum septuaginta mille millium (70000000) miliar. germ. Lunaris autem circuli planities centies octogies sexies mille (186000) miliaria germanica (quadrata scil.) superat. Haec de Luminaribus coeli, quae Deus, vt diuidant diem & noctem, atque mense & annos distinguant, creauit.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
