# Mysterium cosmographicum 17

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/17

quibus omnibus in Copernico opus minimè est. Haec tot & tanta Copernicus per vnius Circuli AB positionem & motum praestitit: vnde meritò, quamuis exiguus esset, MAGN O cognomen dedit. Hic primus motus coelo Lunae cum Tellure communis fuit. Iam porrò videamus, quid reliqui motus telluris efficiant; qui accidunt intra illum Lunae orbiculum ad A. Secundus igitur motus nonintegri orbis, sed orbiculi coelestis, terrae globum proximè ceu nucleum includentis, tendit in oppositum ab ortu in occasum, perinde vt epicyclia superiorum, quibus eorum eccentricitas saluatur à Copernico. Huius annua constitutione sit, vt aequinoctialis semper in eandem mundi partem declinet. Poli enim Aequinoctialis siue corporis ab huius polis per 23. gradu cum dimidio, distant. Qui motus cùm pauxillo velocior sit motu annuo orbis magni, facit sectiones circulorum, siue aequinoctiorum loca paulatim in praecedentia moueri. Quare per hunc exiguum globulum cadit illa monstrosa, ingens, ἄναστρος noua Sphaera Alphonsinorum, vt cuius officium in illum orbiculum antea necessarium translatum est. Cadit etiam motus deferentium Apogaeum Veneris, vt quod non aliter mouetur, nisi si fixae moueri statuantur. Tertius motus est Polorum globi terreni, constans duabus librationibus, quar vna est alterâ duplo celerior, & ad rectos angulos. Is administratur per quatuor circulos, sic vt bini circuli singulas librationes faciant, & librationes ipsae permixtae corollae intortae speciem praebeant, in hunc modum: Vna libratio in Coluro solstitiorum sit, & saluat variationem declinationis Zodiaci, serò post Ptolemaeum tempora animaduersa: tale quid & Ptolemaeo opus fuisset confingere, & nonnulli moderni, vndecimo Mundi orbe iam conficto, praestare conati sunt.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
