Latin
THEORIAE B, Z. ETO
Kepler, Mysterium cosmographicum 170
Unproofread scanNot analysed yet
THEORIAE B, Z. ETO. Hoc Schemate A est centrum eccentrici BCD alicuius ex superioribus Planetis, D, 2. vel &. E orbis Magni centrum est. Hoc Copernicus pro Mudi centro accipit, sicut suprà )pag. 51. &137. habetur, istud enim Mundi hypothesium Ptolemaei centro (conuenienti comparatione facta) correspondet. Tertiae verò parti eccentricitatis AE aequalis est se nidiameter epicycli positi ad B, C, &D. Reuolutiones eccentrici &epicycli Copernicus ponit aequales, &in consequentia, eccentrici quidem simpliciter, epicycli autem parte superiori, contrà verò in inferiore, hac lege, vt epicyclo in B existente, planeta in eius perigaeo G versetur: &contrà, illo in D, hic in Hsit. Hac motuum paritate fit, vt centro epicycli extra B &D apogaeum &perigaeum, vt in C, versante, anguli BAC, &KCL (K hîc idem, quod illic G vel I, atque L planeta est) sint aequales, vnde NL rectam, assumpta AN aequali ipsi epicycli semidiametro, parallelam ipsi AC, &angulum BNL, angulo BAC aequalem esse necesse est. Quare sicut epicycli centrum circa A, ita Planeta circa N aequalem motum habet. Planetae autem via, est linea ex G per L in H detorta, quae circulariter ferè punctum M, triente eccentricitatis EA ab A, ambit. perfectè autem circularem non esse demonstrat Copernicus lib. 5. cap. 4. Hinc illa sunt: 1. quòd Ptolemaeus hanc planetae GLH viam verè circularem putauit, ideoque eccentricum planetae circa M posuit. 2. quòd eccentricum hunc GLH non circa M proprium, sed circa N alienum centrum, quod propterea Aequantis centrum appellatur, &duplam ipsius M eccentricitatem habet, Ecce vtroque oculo caecus, quàm nihil, aequaliter reuoluistatuit.