# Mysterium cosmographicum 172

Kepler, Mysterium cosmographicum, SPHAERAE D DIMENSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/172

SPHAERAE D DIMENSIO. In Tabulis Prutenicis ad Anomaliam 1. Sexag. 30. gr. reponitur prosthaphaeresis eccentri 6. gr. 29. 53'. Illa anomalia in Schemate est BC, vel FL quadrans ab eccentrici apogaeo, & prosthaphaeresis est angulus NLE, propter eccentricitatem orbis FLI ab E, vel, est angulus RET ab R apogaeo commutationis medio (linea REP aequidistante lineae NL, vel Ac) ad T verum eius apogaeum. Qualium autem semidiameter sphaerae D AC, vel NL est 100000. (sufficit sinus totius hic numerus, nec maiori Rheinholdum vsum fuisse, verisimile est) talium ex canone foecundo vel tangentium NE est 11390. eiusque medietas ME 5695. His Saturni distantia apogaea EG à centro Mundi cognoscitur 105695. & perigaea EH 94305. quarum sphaerae ipsius semidiameter est 100000. Copernicus lib. 5. cap. 9. habet 10569. & 9431. qualium AB est 10000. cap. enim 5. & 6. numerauit EN 1139. & EA854, atque BG vel AN285. Deinde ad Anomaliam eandem 1. Sexag. 30. gr. notatur prosthaphaeresis parallaxeos orbis 1. gr. 53. 40. cum Excessu o. gr. 42. 19. addendo, vt altera prosth. sit 6. gr. 35'. 59'. Harum prior est angulus EGF, altera EHF, competentes quadranti orbis Magni OP vel QP, illa quidem dum Saturnus in G apogaeo, haec autem dum in H perigaeo fuerit. In triangulis igitur GEP &, REP rectangulis, per angulos ad G & H datos, noti etiam fiunt residui ad rectos, GPE & HPE. Qualium ergo EP orbis magni semidiameter est 100000. (lubet orbis magni semidiametrum tam hîc, quàm in sequentibus facere sinum totum, vt communis omnium sphaerarum mensura fiat) talium ex Canone foecundo EG producitur 968600. & EH 864312. vel 864300. (absque omni sensibili differentia hunc numerum pro illo assumere licet, omnia minutissima enim nimia subtilitate excutere velle nec opus est, nec conducit, quod etiam Rheinholdum fecisse multis probari posset) vnde tota GEHI832900, eiusque dimidia 916450. Qualium verò Orbis Magni semidiameter est pars vna, prouenit Saturni altitudo à centro mundi EG, maxima 9. par. 41. 10′. & minima EH8. par. 38. 35'. media verò quae est semediameter sphaerae Saturni, 9. par. 9'. 52. Porrò recta EP semidiameter orbis Magni continet, vt suprà computauimus, 1160. semidiametros terrae.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
