# Mysterium cosmographicum 173

Kepler, Mysterium cosmographicum, SPHAERAE D DIMENSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/173

Vbi autem, & quanta sit haec parallaxeos prosthaphaeresis maxima, Saturno in absidibus versante, in promptu est, rectae enim GV & HX, tangentes orbem magnum, cum EG & EH iam notis, eas continent. Eae ergo EG & EH ex Canone hypothenusarum vel secantium, offerunt angulum EGV ad apogaeum, 5. gr. 55'. 33'. & EHX ad perigaeum 6. gr. 38. 39'. Horum angulorum complementa ad angulum rectum sunt anguli GEV, & HEX, siue arcus OV, & QX, distantiam terrae ab apogaeo commutationis indicantes, quae

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
