# Mysterium cosmographicum 175

Kepler, Mysterium cosmographicum, THEORIA SPHAERAE Q. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/175

THEORIA SPHAERAE Q, eiusque dimensio. Similima motus Q ratio est, quae in tribus superioribus, theoria enim eius aequè per eccentrum eccentri, aut per eccentrepicyclum, aut si quis malit per concentricum cum duobus epicyclis, sicut in praecedentibus factum est, explicari potest; nisi quòd Venus intraorbem magnum mundi centro vicinior est; & quòd trium Superiorum epicycli vel eccentreccentrici cum suo proprio eccentrico commensurabiles sunt, ij verò in Venere non suum eccentricum, sed Orbem magnum obseruant. Hinc sit, vt illi Superiores vnicam sui motus viam, scil. circulum (vel quasi circulum) GLH strictissimè custodiant; Venus autem hisce angustijs inclusa non manet, sed, sicut figurâ proximâ patet, in vniuersos angulos regionis, intra circulos punctis delineatos interclusae, euagatur. Orbis exterior QLK, circa E, orbis Magnus terrae est, Veneris sphaera intrà patet. Cuius orbium motus his legibus astricti sunt. Quoties Terra in Q apogaeo, vel R perigaeo Veneris fuerit, eccentrici Veneris centrum in M, ad E Mundi centrum quàm proximè accedit, ipsaque Venus in GCM circulo inuenitur. Terrâ autem in quadratura, vt circa L, positâ, centrum illud in N punctum à Mundi centro remotissimum recedit, Venus verò in eccentrico FCI, vbi vbi in eo sit, conspicitur, &c. Hac theoria decrementum eccentricitatis Orbis Magni, centro eius E ad centrum orbis Veneris A appropinquante, similiter vt in Marte, perceptile est, eius gratia enim prosthaphaereses diminutae deprehenduntur. Rheinholdus etiam hîc ad diminutam eccentricitatem eas computauit. Ad anomaliam 1. Sex. 30. gr. prosthaphaeresis eccentri, angulus ELN est, 2. gr. O. 16'. quo ex canone foecundo numeratur EN 3500.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
