Latin
THEORIA SPHAERAE Q
Kepler, Mysterium cosmographicum 177
Unproofread scanNot analysed yet
Ibidem ad oculum etiam cernitur, quare hac orbis magni mutata eccentricitate in 2 nulla differentia percipitur, par enim vtrobique manet quam proximè centrorum distantia. De F dictum est pag. 66. Quòd autem in D, licet orbis magni centrum ab eius centro recesserit, nihil percipitur, amplitudo orbis eius facit, ad quam tota dimetiens parui circuli eccentricitatis orbis magni nullum perceptibilem respectum habet, sicut Rheticus, pag. 131. monet. Calculus idem docet. Etenim linea perigaei DEH, paulo antè inuenta, est (in schemate pag. 170) part. 864300. qualium orbis magni semid. EX est 100000 (libet propositum in perigaea distantia, tanquam in qua, si quid percipi possit, maximè sensibile fiat, demonstrare) huic si eccentricitatis orbis magni differentia 951. ,earundem 100000. partium, apponatur &adimatur, erunt 865251. &863349. Per eos autem ex canone hypothenusarum elicitur angulus parallaxeos orbis 6. gr. 38. 12'. &6. gr. 39. 5'. quorum differentia a 6. gr. 38'. 39'. suprâ inuenta prosth. est 26′. vel 27′ nullo modo in obseruationibus sensibilis. Maior quidem in prosthaphaeresi eccentri differentia emergit, contemnenda tamen &illa. Qualium enim in eodem schemate NL est 100000. &NE11390. talium diameter circelli eccentricitatis orbis magni inuenitur 104. Quo itidem ad NE addito &ab eo ablato, producuntur 11494, &11286. Athorum illi ex foecundo canone debetur prosth. 6. gr. 26. 20, huic. 6. gr. 33. 24. qui à prosthaph. tabularum 6. gr. 29. 53 differt3. 32'. quam Artifices in huiusmodi nequaquam curandam dictitant.