# Mysterium cosmographicum 181

Kepler, Mysterium cosmographicum, ISAIAE. XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/181

ISAIAE. XL. Leuate in excelsum oculos vestros, & videte quis creauerit ista. Dominus est. qui educit in numerum exercitum earum, & omnes illas stellas ex nomine vocat: prae mulca fortitudine, & forti potentia ne vnum quidem deest. PSAL. CXLVIII. Laudate DOMINVM de coelis: laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes Angeli eius: laudate eum omnes exercitus eius. Laudate eum Sol & Luna: laudate cum omnes stellae lucentes. Laudate eum coeli coelorum, & aquae, quae super coelos sunt. Laudate nomen DOMINI, quia ipse mandauit, & creata sunt. Statuit ea in seculum, & in seculum seculi praeceptum illis posuit, & non praeteribit. FINIS.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
