# Mysterium cosmographicum 19.9-10

Kepler, Mysterium cosmographicum, 19.9 to 19.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/19.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/19.9

Circulus verò nisi in plano recto existat, hoc est, nisi Sphaerica superficies, aut globus plano recto secetur: circulus nullus erit. Vnde videre est, multas illic à Cubo in globum, hîc à quadrato in circulum secundariò defluere proprietates, propter diametri rectitudinem. Sed cur denique Curui & Recti discrimina, curuique nobilitas Deo fuerunt proposita in exornando mundo? Cur enim? nisi quia à Conditore perfectissimo necesse omnino fuit, vt pulcherrimum opus constitueretur. Fas enim nec est nec vunquam fuit (vt loquitur ex Timaeo Platonis Cicero in libro de vniuersitate) quicquam nisi pulcherrimum facere eum, qui esset optimus. Cum igitur Idaeam mundi Conditor animo praeconceperit (loquimur humano more, vt homines intelligamus) Atque Idaea sit rei prioris, sit verò, vt modò dictum est, rei optimae, vt forma futuri operis & ipsa fiat optima: Patet quòd his legibus quas Deus ipse sua bonitate sibi praescribit. nullius rei Idaeam pro constituendo mundo suscipere potuerit, quàm suae ipsius essentiae: quae bifariam, quàm praestans atque diuina sit, considerari potest, primò in se, quatenus est vna in essentia, trina in personis, deinde collatione facta cum creaturis.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
