# Mysterium cosmographicum 21

Kepler, Mysterium cosmographicum, FIXARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/21

Nunc verò cùm & fixae sint innumerabiles, & mobilium non incertissimus catalogus, & coelorum magnitudines inaequales inuicem: necesse est causas eorum omnium ex rectitudine petamus. Nisi fortè Deum putabimus quicquam in mundo temerè fecisse, dum rationes optimę suppeterent: id quod nemo mihi persuadebit, vt vel de fixis sentiam: quarum tamen situs maximè omnium confusus, quasi fortuitus sementis iactus nobis videtur. Veniamus igitur ad Rectas quantitates. Sicut autem antea Sphaerica superficies ideo assumpta est, quia perfectissima fuit quantitas: ita iam vno saltu ad corpora transeamus, vt quae ex Rectis perfectae sunt quantitates, & tribus dimensionibus constant: nam Idaeam mundi perfectam esse conuenit. Lineas verò & superficies rectas, vt infinitas, & proin ordinis minimè capaces, è mundo finito, ordinatissimo, pulcherrimo eijciamus. Rursum ex corporibus, quorum infinities infinita sunt genera, seligamus aliqua censu habito per certas notas; puta, quae aut latera aut angulos, aut plana, singula vel alterna, vel quouis constanti modo mixta habeant inuicem aequalia: vt ita bona cum ratione ad finitum aliquid veniatur. Quòd si quod genus corporum per certas conditiones descriptum, intraspecies quidem numero finitas consistit; sed tamen in ingentem numerorum copiam multiplicatur: eorum corporum angulos & centra planorum pro fixarum multitudine, magnitudine, situque demonstrando, si possumus, adhibeamus: sin autem is labor non est hominis, ergo tantisper differamus numeri ac situs earum rationem quaerere: dum quis nobis ad vnum omnes, quot quantaeue sint, descripserit. Missis igitur fixis, atque ei permissis, qui solus numerat multitudinem stellarum, & singulas nomine vocat, (Psal. 147.) sapientissimo Artifici: nos oculos ad propinquas. Depaucas & mobiles conuertamus. Denique igitur delectum corporum si habuerimus, atque omnem mixtorum turbam eiecerimus, retineamus verò sola illa, quorum omnia plana & aequilatera, & aequiangula fuerint: restabunt nobis haec quinque Corpora Regularia, quibus Graeci haec ascripsere nomina, Cubus seu Hexaedrum, Pyramis seu Tetraedrum, Dodecaedrum, Icosaedrum, Octaedrum. Quodque his quinque plura esse non possint, vide Euclid. lib. 13. post prop. 18. scholion. Quare sicut horum definitus & exiguus admodum est numerus, caeterorum aut innumerabiles, aut infinitae species: ita decuit in mundo duo esse stellarum genera, euidenti discrimine ab se inuicem distincta (cuiusmodi motus & quies est) quorum vnum genus infinito simile, vt fixae, alterum angustum vt Planetae.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
