Latin
FIXARVM
Kepler, Mysterium cosmographicum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Non est huius loci disputare de causis, cur haec moueantur, illa non. Sed posito, quòd Planetae motu indiguerint, sequitur, vt hunc obtinerent, rotundos orbes accipere debuisse. Habemus orbem propter motum, &corpora propter numerum &magnitudines: quid restat ampliùs, quin dicamus cum Platone, θεὸν ἀὰ γεωμετρεῖν, atque in hac mobilium fabrica corpora orbibus, &orbes corporibus inscripsisse tantisper, dum nullum ampliùs corpus restaret, quod non intrà &extrà mobilibus orbibus vestitum esset. Nam ex 13. 14. 15. 16. 17. libri 13. Euclidis videre est: quàm haec corpora natura sua sint apta ad hanc inscriptionem &circumscriptionem. Quare si quinque corpora mediantibus &claudentibus orbibus, inserantur sibi mutuo: habebimus numerum sex orbium. Quòd si aliqua mundi aetas hoc pacto de mundi dispositione disputauit, vt sex orbes poneret mobiles circa Solem immobilem: illa vtique veram Astronomiam tradidit. Atqui eiusmodi sex orbes habet Copernicus, eosque binos in eiusmodi ad inuicem, proportione: vt haec quinque corpora omnia aptißimè interlocari poßint: quae summa erit eorum quae sequuntur. Quare tantisper audiendus est, dum quis aut aptiores ad haec Philosophemata protulerit hypotheses: aut docuerit, fortuitò in numeros atque in mentem hominis irrepere posse, quod optima ratione ex ipsis naturae principijs deductum est Nam quid admirabilius, quid ad persuadendum accommodatius dici aut fingi potest: quàm, quòd ea, quae Copernicus ex ραινομένοις, ex effectibus, ex posterioribus, quasi caecus baculo gressum firmans (vt ipse Rhetico dicere solitus est) felici magis quàm confidenti coniectura constituit, atque ita sese habere credidit, ea inquam omnia rationibus à priori, à causis, à Creationis idaea deductis rectissimè constituta esse deprehendantur.