# Mysterium cosmographicum 23

Kepler, Mysterium cosmographicum, FIXARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/23

Nam si quis philosophicas istas rationes, sine rationibus, & solo risu excipere atque eludere voluerit: propterea quòd nouus homo sub finem seculorum, tacentibus illis Philosophiae luminibus antiquis, philosophica ista proferam: illi ego ducem, autorem & praemonstratorem ex antiquissimo seculo proferam Pythagoram: cuius multa in scholis mentio, quòd cum praestantiam videret quinque Corporum, simili planè ratione ante bis mille annos, qua nunc ego, Creatoris curâ non indignum censuerit ad illa respicere: atque rebus mathematicis physicè, & ex sua qualibet proprietate accidentaria censitis, res non mathematicas accommodauerit. Terram enim Cubo aequiparauit, quia stabilis vterque, quod tamen de cubo non propriè dicitur. Coelo lcosaedrum dedit, quia vtrumque volubile: Igni Pyramida, quia haec volantis igniculi forma: reliqua duo corpora inter aerem & aquam distribuit, propter similem vtrinque cum vicinis cognationem. Sed enim Copernicus illi viro defuit, qui priùs, quid esset in mundo, diceret: absque eo non fuisset, dubium non est, quin quare esset, inuenisset, atque haec coelorum proportio tam nota nunc esset, quàm ipsa quinque corpora; tam item recepta, quàm hoc temporum decursu inualuit illa de Solis motu, deque quiete Telluris opinio. Verùm agevel tandem experiamur, vtrum inter orbes Copernici sintistae corporum proportiones. Ac initiò rem crassiusculè censeamus. Maxima distantiarum differentia in Copernico est inter Iouem & Martem: Vt vides in explicatione hypothesium Tab: 1. & infrà cap. 14. & 15. Martis enim distantia a Sole non aequat tertiam partem louiae. Quaeratur igitur corpus, quod maximam facit differentiam inter orbem circumscriptum & inscriptum (concedatur nobis haec κατάχρησις cauum pro solido censendi) quod est Tetraedrum siue Pyramis. Est igitur inter louem & Martem Pyramis. Posthos maximam faciunt differentiam distantiae Iupiter & Saturnus. Huius enim ille paulò plus dimidium aequat. Similis apparet in cubi intimo & extimo orbe differentia. Cubum igitur Saturnus ambit, cubus louem.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
