# Mysterium cosmographicum 25-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, REGVLARIA CORPORA GEOMETRICA EXHIBENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/25-2

punctum coeuntibus, non fiet angulus solidus. Cum enim trianguli aequilateri angulus, recti vnius bessem contineat, erunt eiusmodi sex anguli rectis quatuor aequales. Quod fieri non potest. Nam solidus omnis angulus, minoribus quàm rectis quatuor angulis continetur, per 21. 11. Ob easdem sanè causas, neque ex pluribus quàm planis sex eiusmodi angulis solidus constat. Sed extribus quadratis Cubi angulus continetur. Ex quatuor nullus potest. Rursus enim recti quatuor erunt. Ex tribus autem pentagonis aequilateris, & aequiangulis Dodecaëdri angulus continetur. Sed ex quatuor nullus potest. Cum enim Pentagoni aequilateri angulus rectus sit, & quinta recti pars, erunt quatuor anguli rectis quatuor maiores. Quod fieri nequit. Nec sanè ex alijs polygonis figuris solidus angulus continebitur, quòd hinc quoque absurdum sequatur. Quamobrem perspicuum est, praeter dictas quinque figuras aliam figuram solidam non posse constitui, quae sub planis aequilateris & aequiangulis contineatur. Planum Latera Plana Angul. Orbem inscriptum. Cubus, quadrangulum mediocrem. Octaedrom triangulum cubo ęqualem. quinquangulum Dodecae. maximum. riangulum Icosaedron dodec. ęqualem. trangulum 4minimum. Tetraedrs

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
