Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Adde denique quòd primaria perfecto numero tria sunt: secundaria eundaria imperfecto duo: quodque illa omnes anguli species habent, Cubus rectum, Pyramis acutum, Dodecaedrum obtusum: haec verò ambo in obtusi solius genere versantur. Et Octaedri quidem angulus peromnes tres species vagatur, in iunctura laterum obtusus: inter coeuntia duo latera ex opposito, rectus: ipse verò solidus, acutus. Cum igitur manifestum esset discrimen inter corpora, conuenientiùs fieri nihil potuit, quàm vt Tellus nostra, totius mundi summa &compendium, atque adeo dignissima stellarum mobilium, orbe suo inter dictos ordines distingueret, locumque eum sortiretur, quem ipsi superiùs attribuimus.