# Mysterium cosmographicum 27-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/27-2

CAPVT IIII. Quare tria corporaterram ambiant, duo reliqua induant? ATERE nunc, Lector aequanime, vt ludam aliquantisper in re seria, & nonnihil Allegorijs indulgeam. Etenim existimo ex amore Dei in hominem causas rerum in mundo plurimas deduci posse. Certè equidem nemo negabit, in domicilio mundi exornando Deum ad incolam futurum identidem respexisse. Finis enim & mundi & omnis Creationis Homo est. Terram igitur, quae genuinam Creatoris imaginem datura & alitura esset, existimo dignam à Deocensitam, quae circumiretinter medios planetas sic, vt totidem illa haberet intra orbis sui complexum, quot extra habitura esset. Vt hoc Deus obtineret, Solem reliquis quinque Stellis accensuit, quamuis ille toto genere discreparet. Idque eò magis consonum videtur, quòd cum suprà Sol Dei patris imago fuerit, credibile est, hac associatione cum reliquis Stellis argumenta venturo colono praebere debuisse οιλανθρωπίας, & ἀνθρωποπαθεῖας, quam Deus vsurpaturus erat erga homines, ad domesticam familiaritatem vsque sese demittens. Nam in Veteri Testamento, frequenter in numerum hominum venit, & Abrahami amicus audire voluit: sicuti Solem videmus in numerum mobilium venire.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
