# Mysterium cosmographicum 28-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/28-2

CAPVT V. Quòd cubus primum corporum, & inter altißimos planetas. ENIAMVS modò ad primaria tria, suaque singulis spacia tribuamus. Et Cubus quidem ad fixas appropinquare debuit, primamque proportionem, quae inter Saturnum & Iouem est, constituere: quia dignissima mundi pars extraterram sunt fixae: vt circuli (post centrum) circumferentia: Cubus verò primum corpus in suo ordine. 1. Solus enim à sua basi generatur, cùm reliqua quatuor non generenturfaciebus suis, sed aut secta sint è Cubo, vt Pyramis, reiectis 4. pyramidibus rectangulis: aut aucta, vt Dedocaedron, appositis sex pentaedris. 2. Solus in homogeneos cubos sine prismate resolui potest. 3. Solus est quaqua versum, & in tres directas dimensiones porrigitur. Nam reliquorum facies inclines sunt, & alicubi, cum se duabus directis sectionibus praebeant, in reliqua sectorem frustrantur. 4.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
