# Mysterium cosmographicum 30

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/30

Sicut in planis omnia multangula in triangula resoluuntur, ita reliqua solida mensurandi causa in Pyramidas, quas deinde cubis, vt triangula quadratis, metimur. Est igitur reliquorum mensura, & omnium facilimè à cubo mensilis. 5. Hinc plaeraeque eius lineae, vt & cubicae tam facilè quantitatem ex ratione diagonij accipiunt, non tamen aliter quàm quadratis numeris. 6. pyramidis etiam regularitas ex solis lateribus pendet: cubi etiam ex angulis. Atque sic Pyramidum inter aequilatera non plus vnâ est, at inἐξαέδρῳ, quamuis aequalibus lateribus, tamen infinita varietas est Angulorum. Quo nomine, si nullae aliae essent rationes, sitne praeferenda cubo, an postponenda, in dubio relinquo. 7. Hanc naturae solertiam imitati homines primùm materiam ad perpendiculum erigunt, rectisque angulis contignant, deindie triangulis firmant & stabiliunt. 8. Insuper acutum angulum cum habeat pyramis, prior est obtusangulis. Nam id semper primum est in ordine, quòd iustam habet quantitatem: hoc sequi videtur minus iusto, quia & longiùis abesse videtur ab infinitate, quàm plus iusto, & simplicius etiam est. Nam obtusangulum videtur quodam modo multiplex ex recteo & acuto. Quo minus mirandum, curpaucitas angulorum in bassi, & ipsarum etiam basium non deroget cubo. Nam angulorum & basium numerus ad susceptam anguli speciem necessario sequiturr. Vnde si rectus prior est acuto, prius etiam ἐξάθδρον, quam Tetraaedrom, edron, Tetragonoedrum quàm Trigonoedrum. 9. Atque id etiam inde colligi potest, quòd perfectum vbique primum, pòst, id, quod deficit, demum, quod excedit. Cum igitur Senarius facierum numerus perfectus sit, sequitur pyramidem, quae deficit, non quidem praecedere debere cubum, at immediatè sequi. Habemus cur inter Iouem & Martem secundo loco sit pyramis. Suprà in suspensio fuit, quod corpus tertio loco sit inter Martem & terram. Illud verò hic facilè deciditur. Cum enim è primarijs residuum sit Dodecaedrum, erit illud ordine tertium, inter Martem & terram: de cuius proprietatibus quid sentiendum sit, collatione cum prioribus facta, facilè patebit.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
