# Mysterium cosmographicum 31

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/31

CAPVT VII. De secundariorum ordine & proprietatibus. DECVNDARIA quod attinet, cum Octaedron sit prius lcosaedro, mirum alicui videri possit, cur quod ordine Naturae posterius est, in mundo praecedat? Nam quia Mars Dodecaedron sortitus est cum Tellure, sequitur ex ijs quae diximus, inter Tellurem & Venerem interesse Icasaedron. Et prius esse Octaedron Icosaedro multa probant. Primùm enim Octaedron natum est (non verè quidem, sed ita quasi natum sit) ex Cubo & pyramide primis in suo ordine: quorum illius numerum laterum, huius basin triangulam mutuatur. Icosaedron verò à pyramide, & Dodecaedro postremis in suo ordine nascitur. Rursum enim ex illa basin, ex hoc numerum laterum mutuatur. 2. Octaedron & Icosaedron si ex angulis aspicias, illud cubi basin quadratam ostentat, hoc Dodecaedri quinquangulam. 3. Octaedrum cubo aequealtum est, vt videbimus, & Icosaedron Dodecaedro. 4. Octaedron cum cubo, Icosaedron cum Dodecaedro permutant numerum basium & angulorum. Nam Cubi bases & Octaedrianguli sunt sex, illius anguli & huius bases octo. Sic Dodecaedri bases & Icosaedri anguli sunt vtrinque duodecim: vicissim illius anguli & huius bases sunt viginti. 5. Octaedron Cubi rectum angulum imitatur, Icosaedron Dodecaedri obtusum. Ex quibus patet Octaedron caput esse sui ordinis, sicut cubus primorum est princeps.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
