Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Distributa corpora inter Planetas, proprietates aptatae, demonstrata ex corporibus cognatio planetarum mutua. ON possum praeterire, quin hîc aliqua ex ea Physices parte, quae est de Planetarum qualitatibus delibem: vt appareat, etiam vires ipsorum naturales hunc ordinem seruare, eamque ad inuicem proportionem retinere. Nam si eos planetas, qui terram ambeunt, illis etiam corporibus, quae sibi inscripta continent accenseas, inclusis autem planetis à Telluris orbe illa corpora tribuas, quibus vterque circumscribitur, quod optima ratione fieri posse existimo: Saturnus habebit Cubum, Iupiter Pyramida, Mars Dodecaedron, Venerem Icosaedron, Mercurium Octaedron.