# Mysterium cosmographicum 33

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/33

Terra verò cùm nihil sit nisi limes, neutro accensetur. Solem etiam & Lunam Astrologi maximo interuallo à caeteris quinque distinguunt, vt ita non opus sit illorum hîc meminisse, & numerus corporum pulchrè cum 5. Planetis conueniat. Iupiter igitur in medio maleficarum beneficus ipse multos in admirationem rapuit, & Ptolemaeum etiam ad causarum inuestigationem extimulauit. Nos simile quid videmus in pyramide, quae inter duo corpora partim cognata partim abhorrentia inuicem adeo ab vtroque discrepat, vt ferè de loco periclitetur in ratiocinijs superioribus. Trium superiorum quilibet cum reliquis hostilia exercet odia. Tribus etiam eorum corporibus nihil penitus conuenit eorum, quae apparent. Mars tamen cum Saturno in sola malitia conspirat. Huic ego comparo inconstantiam angulorum, quae illorum propria, & communis est vtrique. Igitur bonitatis argumentum erit contrarium, scilicet stabilitas angulorum in solis lateribus. Argumentum cur Iupiter, Venus & Mercurius benefici sint. Cubus, Saturni corpus, metitur omnia reliqua sua rectitudine, Et planeta ipse mensores efficit, estque quoad ingenium rigidus, recti custos, nelatum vnguem cedens, inexorabilis, inflexibilis. Sic fert anguli rectitudo.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
