# Mysterium cosmographicum 34

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/34

Cognatio euidentissima est in basibus, qua cum Iupiter, Venus, Mercurius (planetam dicopro corpore) eâdem vtantur, causam habemus eorum amicitiae, vt suprà. Nam stabilitas in est triangulo primùm. Alter gradus est, planum apparens cum angulo ceu vmbilico. Ne miremur igitur ampliùs ecquid delitiarum penes durum & igneum Martem lateat, cuius causa delicatula Venus mariti frustrata thalamum cum Marte conspirauerit. Nam Martis quinquangulum est in Venere. Sic Saturni quadrangulum in Mercurio conciliat eosdem vtrique mores. Tertius gradus est, cum idem eiusdem in duobus est vel apparet: Et tum illis in causis communis amici conuenit. Igitur in rebus Iouijs conuenit Veneri cum Mercurio, quia communilouis vtuntur basi. In Saturnijs consentit Mercurius cum Marte parumper, quia in illo Saturni quadratum, in hoc tectus cubus est. Apparet etiam hinc cur Veneri cum Saturno nulla cognatio, & quae potissima, & cur Mercurij versatile ingenium omnibus quatuor sese applicet, minimùm tamen Marti. Etiam Saturnus solitarius est, amansque solitudinis, planè, vt eius anguli rectitudo non potest ferre vllam inaequalitatem vel minimam, cuius gratia multiplex fiat. Contrà Iupiter è genere infinitorum acutorum vnum angulum nactus popularis ideo factus est, moderatè tamen & temperanter. Author enim est amicitiarum honestiorum. Ita Mars & Venus populares & ipsi sunt, sed nimium. Nam obtusus & prodigus ipsorum angulus intemperantiam notat. Mercurius de natura Saturni & Iouis est ratione anguli. Et amant literati quidem solitudinem, sed inhumani tamen non sunt. Amant eos, qui ijsdem studijs oblectantur: modumque statuunt in conuersationibus, plus quàm Iupiter, cuius omnis actio est in coetubus hominum, interque purpuratos. Iupiter & Venus foecundi sunt. Sanè quia Iupiter facit ad plaerorumque compositionem, Venus autem Iouis quasi soboles est, cum vna Venus viginti Ioues breuiusculos in se contineat. Iupiter autem in mares aequior, Venus in foeminas: vnde ille mas dicitur, haec foemina. Pyramis enim efficax est, Icosaedron effectum, & soboles. Ex his ijsdem principijs aliquantò explicatior causa redditur, quare Mercurius promiscui sexus sit, & quare in foecunditate mediocris. Iouis IX.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
