# Mysterium cosmographicum 40

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/40

csVide nunc & ipsas harmonias, & fidium proportiones in numeris: vbi Nota ima significat vocem integrae fidis; suprema, vocem partis breuioris; media, vocem partis longioris; Numerus imus indicat in quot partes fides diuidenda sit; reliqui, longitudines partium. XXXI, Atque hae solae voces mihi naturales videntur, propterea quòd habent indubitatum numerum. Caeterae voces non possunt certa proportione ad iam positas exprimi. Nam vocem F fa ut, aliam ex C sol fa ut, desuper, aliam ex B mi molli inferiùs elicies, vtcunque hae duae perfectae quintae esse videantur. Sed ad rem. Prima & secunda concordia quodammodo sociae sunt; sic etiam quinta & sexta. Cum enim imperfectae omnes sint: binae semper, vna dura, altera mollis, conspirant, vt singulis perfectis quodammodo aequiparentur. Nec admodum diuersas diuisiones habent. Nam Σ & 1/ sese habent ad inuicem, vt – & – quae tantùm vnâ trigesimâ differunt. Sic – & 2 se habent ad inuicem, vt Differunt igitur tantum vnâ quadragesimâ particulâ. ε3σ Atque ita propriè loquendo, tantùm quinque in Musica habemus concordias, ad numerum quinque corporum. Quòd si septem diuisionum in, 6, 5, 4. 3, 8, 5, 2, communem minimum diuiduum quaeras, rursum inuenies 120, vt suprâ, cum de diuisione Zodiaci ageremus; perfectarum verò concordiarum minimum diuiduum rursum 12: planè quasi perfectae concordiae à quadrato & triangulo Cubi, Tetraedri & Octaedri, imperfectae verò à decangulo reliquorum XII.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
