Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 41
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT rum duorum corporum prouenirent. Atque haec secunda est corporum cognatiocum concordijs Musicis. Sed quia causas huius cognationis ignoramus, difficile est acommodare singulas harmonias singulis corporibus. Videmus quidem duos harmoniarum ordines, tres simplices perfectas, &duas duplices imperfectas: sicut tria primaria corpora, duo secundaria: verùm cum reliqua non conueniant, deserenda est haec conciliatio, &alia tentanda. Nempe sicut Dodecaedron &Icosaedron suo decangulo suprà auxerunt duodenarium vsque ad 120: ita hic imperfectae harmoniae idem faciunt. Erunt igitur ad Cubum, Pyramida &Octaedron accommodandae perfectae harmoniae, ad Dodecaedron &Icosaedron imperfectae. Quo accedit &illud, atque hercle indicem digitum ad causam harum rerum occultissimam intendit, quod proximo capite habebimus: duos nempe esse Geometriae thesauros, vnum, subtensae in rectangulo rationem ad latera; alterum, lineam extrema &media ratione sectam, quorum ex illo Cubi, Pyramidis &Octaedri constructio fluit, ex hoc verò constructio Dodecaedri &Icosaedri. Vnde tam facilis ®ularis est inscriptio Pyramidis in cubum, Octaedri in vtrumque, sicut Dodecaedri in Icosaedron. Vt autem singulae harmoniae singulis corporibus accommodentur, non ita in promptu est. Illud solùm patet, Pyramidi deberi harmoniam, quam quintam dicunt, quartam in ordine, quia in ea minor portio est –pars integrae, sicut latus trianguli (quo Pyramis vtitur) subtendit –circuli. Hoc plura infrà confirmabunt, vbi de aspectibus agemus, quae vt hîc etiam intelligamus, omnino ita cogitemus, quasi fides sit non recta linea, sed circulus. Dabit igitur diuisio harmoniae dictae triangulum: in quo angulus lateri opponitur, planè vt in pyramide angulus plano. Remanent igitur Cubo &Octaedro octaua &quarta dictae, tertia &septima in ordine. Sedvtrum eorum vtram harmoniam tenebit? vtrùm dicemus secundaria recipere eas, quae lineas scribant, &primaria, quae figuras? tum Cubo debebitur quarta dicta. Nam si ex fide circulum facias, &ex vna quarta rectam vsque aliam ducas tamdiu, donec in primum punctum redeas, fiet quadrangulum, quale planum etiam Cubus obtinet. Contrà Octaedro debebitur octaua, quae est dimidiae fidis. Nam in circulo ductus ad dimidiam, &ad idem punctum facit nil nisi lineam. Sic Dodecaedro debebitur prior imperfecta duplex. Nam ductus per quintas &per sextas circuli faciunt quinquangulum &sexangulum.