# Mysterium cosmographicum 43

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/43

Causae qui- = infidesonent, dem quas probabiliter quis reddat, quod in Zodiaco non operentur, hae esse possint. 1. oppositus solus, duo quadrata, trinus cum sextili, absoluunt singuli semicirculum: at tres hi radij nullum habent socium ad hoc munus, quem Musica non penitus repudiet. 2. Reliqui radij rationem habent facilem ex diametro, latus quinquanguli, & subtendens duo latera quinquanguli, tria octanguli, sunt in gradu remotiore & irrationales. 3. Causa, quia trinus cum sextili, quadratum cum quadrato efficiunt rectum angulum, Radij reliqui nullo pacto cum vlla recepta linea. 4. Imperfecta B mollis est quodammodo perfecta, quia vtitur eadem diuisione cum perfectis, & est dimidia quinta. Vnde non mirum, solam ex imperfectis respondere aspectui alicui, sc. sextili, qui itidem est dimidius trinus. Caeterae enim nec aptae sunt in duodenarium, nec perfecti alicuius pars sunt. 5. Denique sextrigoni anguli, quatuor quadrati, tres sexanguli, & duobus semicirculis comprehensa duo spacia implent omnem in planitie locum. At tres anguli in quinquangulo minores sunt quatuor rectis, quatuor sunt maiores. Vnde & illud patet, quare nec octangularis, nec duodecangularis radius, nec vllus reliquorum operetur. Atque hîc ferè separo causas aspectuum à causis concordiarum. Certè enim quae ex angulis fit, genuina radijs est ratiocinatio; cùm propter angulum in puncto superficiei terrenae factum, in quo miscentur, existat operatio, non verò propter figuram in Zodiaco circulo descriptam, quae imaginatione potiùs quam rei veritate constat. Diuisio verò fidis nec in circulo sit, nec angulis vtitur, sed in plano per rectam lineam perficitur. Possunt tamen nihilominus & concordantiae & aspectus habere commune quid, quod eadem vtrinque causatur, vt suprà dictum. Id verò aliorum industriae relinquo scrutandum. Ptolemaei Musica, quae Regiomontanus cum expositione Porphyrij, editurus erat, sed nondum excusa Cardanus asserit, in hac materia procul dubio versantur. Vide etiam quid ex Euclidis Musicis huc referri possit.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
