Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Bini autem Anguli oppositi mutuò, ¢rum figurae semper sunt in eadem linea siue axiorbis. Excipitur vnum Tetraedron, quod habet singulos angulos singulis facierum centris oppositos. Iam recta connectens centra figurae &basis est radius siue semidiameter inscripti per vltimam lib. 15. Campani in Euclidem. Orbis enim inscriptus tangere debet omnia centra figurae; &figurae inscriptae cum circumscriptis omnes possident idem centrum. Quod cum ita sit, facile est videre, potentiam radij, quo circulus basi circumscribitur, auferendam de potentia radij orbis circumscripti, vt residua sit potentia quaesitae lineae seu radij orbis inscripti. In adiuncto schemate HOM est axis circumscripti orbis, cuM ius vt &figurae inscriptae scommune centrum in o, HGL planum vnum figurae, quod hic sit basis, i centrum basis, HI radius circumscripti basi. Et recta ex centro orbis O in 1 centrum minoris circuli demissa perpendicularis erit circulo &lineae HI. In triangulo igitur HIO angulus ad I rectus. Ergo HO potentia aequat potentias HI 10. Et potentia HI ablata ex HO potentia, relinquit 1 0 potentiam quaesitam, per 47. primi. Hinc apparet, vt habeatur 10 in omnibus figuris, quaerendam esseprius HI radium basis. Habetur autem ex HI radius cognito latere figurae, cui circulum circumscribit.