# Mysterium cosmographicum 45

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/45

Hinc rursum, vt radius basis habeatur, quaerendum prius latus cuiuslibet figurae. Assumpto igitur radio circumscripti cuius libet in quantitate sinus totius 1000. partium (sufficit nostro instituto haec radij magnitudo) potentia lateris cubici per 15. prop. lib. 13 elem. Euclidis, est pars tertia potentiae axis, vt si axis habet 2000. latus cubi habet 1155. Lateris octaedripotentia per 14. eiusdem, est dimidium potentiae axis. Lateris Tetraedrici potentia est per 13. eiusdem, sesquialtera pars de potentia axis. Atque hactenus vsui fuit aureum illud theorema pythagorae de potentijs laterum in triangulo rectangulo, prop. 47. lib. 1. In caeteris duobus corporibus altero illo Geometriae thesauro opus est, de linea secundum extremam & mediam rationem secta, qui est propositio 30. sexti. Nam Dodecaedricum latus est maior portio lateris cubici secti, secundum extremam & mediam rationem per corollar: 17. decimitertij. Sic pro Icosaedrico latere inueniendo primùm quaeritur radius illius circuli, qui quinque lcosaedri tangit angulos, qui est AC in circulo AB. Eius potentia est quinta pars de potentia axis, per corollar: 16. tredecimi. Igitur per 5. & 9. eiusdem, radij istius AC, secundum extremam & mediam rationem secti, majus segmentum AD est latus decanguli, quod eidem AB circulo inscribi potest. Iunctae igitur potentiae AC radij totius, & AD maioris segmenti huius, faciunt potentiam EF lateris quinquangularis in illo circulo, per 10. decimitertij. Quod cum sit inter duos lcosaedri angulos, erit vtique latus Icosaedri, per 11. & 16. eiusdem. Habemus latera omnium figurarum in proportione ad axin orbis circumscripti. Sequitur vt radios circulorum qui basibus circumscribuntur, inuestigemus ex iam notis lateribus: id quod adminiculo sinuum facilimè assequetur quilibet, qui reputabit, hîc exquisitissimis numeris non opus esse. Si tamen alicui placet artificiosiùs laborare; ei fundamenta rei ex Euclide apponam. Cùm igitur tres saltem formae sint basium, triangula, quadrangula, quinquangula: in triangularibus quidem, latus GH potest triplum quaesiti

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
