# Mysterium cosmographicum 46

Kepler, Mysterium cosmographicum, MYSTERII COSMOGRAFFICY. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/46

MYSTERII COSMOGRAFFICY quaesiti radij HI, per 12. saepe allegati: In quadrato latus GH potest duplum quaesiti radij: in quinquangulo denique GH lateris & KH subtendentis (datarum linearum) iunctae potentiae possunt quintuplum radij HI quaesiti, per 4. decimi quarti secundum Campanum. Habemus radios circulorum in basibus in eadem proportione, qua latera. Subtractis igitur potentijs radiorum de potentia sinus totius. qui est quantitas semidiametri siue radij in circumscripto: restabunt, vt suprà probatum est, potentiae radiorum, quos quaerimus, inscriptorum scilicet orbium. Commodiùs tamen & faciliùs vtêris vt dixi sinubus. Sed hîc neque alia quaedam praetereunda compendia, ne nimium operosè laboremus. Primum orbes inscripti Dodecaedro & Icosaedro sunt eiusdem amplitudinis, si figurae eidem orbi inscribantur. Habent enim bases vtriusque figurae eundem radium per 2. decimi quarti. Idem iudicium esto de cubo & octaedro. Nam axis potest triplum cubici lateris, & hoc duplum radij in basi, ergo axis potest sextuplum radij in basi: in octaedro vicissim, axis potest duplum lateris, & hoc triplum radij in basi. Potest ergo etiam hic axis sextuplum radij. Cum ergo sit ex hypothesi idem radius circumscriptorum siue HM (in primo huius capitis schemate) sitque idem etiam radius basium HI, & IOH semper rectus: Ergo etiam radius inscriptorum, tertium nempe latus OI, idem erit per 26. primi conuersam. Quare habitis cubi & Icosaedri inscriptis, de Octaedro & Dodecaedro nihil opus inquirere. Deinde in cubo cum ipsum latus sit altitudo figurae: dimidium latus dimidia erit altitudo, nempe linea connectens centra figurae & basis. Nil igitur opus inquisitione radij in basi. Tertiò Octaedri & pyramidis aequalium laterum est eadem altitudo. Quantò majus igitur latus pyramidis, tantò altior etiam ipsa figura. Item Octaedron & pyramis duplo maiorum laterum habenteundem orbem inscriptum. Nam pyramis si secetur medijs lateribus, concidit in quatuor pyramidas & Octaedron vnum, duplo minorum laterum. Cumque pyramis habeat quatuor facies; nulli earum resecta pyramis minor adimit centrum, vtpote quod sectione longè inferius est: manet igitur in Octaedro ex secto orbis inscriptus, antiqua quatuor centra, & per definitionem regularis corporis etiam noua quatuor ex sectione accedentia simul tangens. Siue igitur pyramidis siue Octaedrivel cubi inscriptus prius habeatur, facilimè per proportionem laterum habebitur etiam quantitas alterius inscripti.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
