# Mysterium cosmographicum 50

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/50

CAPVT ad sensum variandas motiunculas, in longum, in latum, totum hoc spacium duplo crassius omni Marte, repletur tam portentosis orbibus? Quae haec Naturae luxuries? Quàm inepta? Quàm inutilis? Quàm minimè ipsi vsitata? Atque ex hoc videre est, in Copernico nullum orbem ab alio tangi, sed ingentia relinqui systematum interualla vtique plena coelestiaurâ, sed ad neutrum tamen propin-gucpertines Tabuquorum systematum pertinentia. Hac tabula ob oculos proponola QVINTA, tibi orbium & interstitiorum magnitudines iuxta veras proportiones: vti eae numeris à Copernico expressae sunt. Eorum autem spaciorum cum initiò professus sim causas ex 5. corporibus reddere, cur tanta singula inter binos planetas relicta sint a Creatore Optimo Max, nempe quòd singulae figurae singula interualla efficiant: videamus modo, quàm id feliciter tentatum sit, causamque hanc coram Astronomia ludice, & interprete Copernico disceptemus. Orbibus ipsis tantam relinquo crassitiem, quantam requirit ascensus descensusque planetae: quae tamen vtrum sufficiat, infrà, cap. 22. videbis. Quòd si figurae interiectae sunt, vt dixi: oportet imam superioris orbis superficiem aequari circumscripto figurae, summam inferioris inscripto: figuras autem censeri eo ordine, quem suprà Quare rationibus confirmaui, Lib. 5. Cop. Cap. Iouis

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
