Latin
BPLII III
Kepler, Mysterium cosmographicum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Quos numeros si retinerem in praesenti negocio; illud incommodum sequeretur, quòd aut error committeretur in inscriptione, dum terrae orbis pro corpore censeretur, qui superficies saltem esset: vt videre est in praeced. TabellaI III. aut orbi terreno nullam, vt caeteris relinquerem crassitiem. Essent igitur dodecaedricorum planorum centra &Icosaedrici anguli in eadem superficie sphaerica: atque ita totus mundus arctiùs consideret, fieretque longè angustior, quàm experientia motuum &obseruationes patiuntur. Atque hunc scrupulum cum ego Michaeli Maestlino, praeceptori meo Clarissimo aperirem, exploraturus, an probare vellet modò positum hoc Theorema: is insperato mei iuuandi studio hunc laborem in se suscepit, &non tantùm ex Prutenicis Tabulis ipsas Planetarum distantias de nouo computauit, sed etiam praesentem Tabulam mihi confecit; atque sic me tum alijs non paucis occupationibus detentum magno &difficili atque molesto labore subleuauit. Quàm tabulam ipso permittente Authore tecum, Lector, communico: tibique sic eam commendo, vt quae non tantùm in praesenti negocio tibi profutura, sed etiam intricatissimum nodum ad oculum solutura, atque adeo te in ipsa Prutenicarum atque Copernici adyta, quasi manu, ductura sit. Etenim ex ea iucundum est discere, quomodo Auges Planetarum diuersae, in diuersa zodiaci loca cadant: quod in Venere plus integri trientis diuersitatem, parit. Nam eius Apogaeum est in &&T, ἀρήλιον in D &eit. Videre etiam est, longè alias esse lineas distantiarum à Sole, Huc pertinet Tabula