# Mysterium cosmographicum 58-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/58-2

CAPVT XVIII. De discordia προσθαφαιρέσεων ex corporibus à Copernicanis in genere, & de Astronomiae subtilitate. VPRA cap. XIIII. & XV. cum alicuius propè falsitatis teneri viderer indicio distantiarum, quas Copernicus diuersas ab his figuralibus prodidit: prouocaui ad προσθαφαιρέσεις ἀπογειυσ:neque condemnationem deprecatus sum, si meae à Copernicanis aliquantum recederent. Atqui postquam sub finem XV. capitis arcus similes, προσθαφαιρέσεσιν ex elongationibus à Sole, veluti testes coram hoc iudicio stiti: visi sunt illi contra me deponere. Nullus enim Planetarum fuit, qui tributum à Copernico arcum retineret. Saturno ademi 41. Ioui, 6. Marti apposuis o, Veneri verò immane quantum dempsi 2gr. 18, & Mercurio 61. Existimabunt igitur qui exanctiùs omnia examinare volunt, quia non ad vnguem consentiat calculus corporum cum placitis Copernici, cumque eius numeris, omnem operam à me lusam esse. Quòd nisi contrà excepero, meapte sententia causam perdidero. Et Physicis quidem siue Cosmographis, qualem hoc libello personam ego sustineo, nullam dehac differentia rationem debeo.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
