# Mysterium cosmographicum 60

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/60

corpora: in ipsa fundamenta Astronomiae insultet. Ad omnium Artificum obseruationes prouoco: ex quibus videre est, quanta saepe sit inter verum locum, & inter eum, quem calculus indicat, differentia, quae interdum in quibusdam ad 2. integrorum graduum longitudinem excrescit. Quod cum ita sit, expedit mihi nonnihil à Copernici numeris discedere: & iam porrò diligentium obseruatorum iudicio relinquitur, vtri arcus cum coelo propiùs conueniant, mei, an Copernicani. Alterum argumentum, quo differentia huius culpam in ipsas prutenicas transfero, praebent mihi suspectae Planetarum eccentricitates: quod eò tendit, vt quamuis nec mei arcus omnino perfecti & certi sint (sicuti fateri cogor) tamen vitium ex contagione eccentricitatum contraxerint. Si corpora super mediae planetarum distantiae superficies sphaericas struerentur, vt eadem superficies circumscripti corporis centra, & inscripti angulos tangeret: tum nihil mihi rei esset cum orbium crassitie, quam requirunt viae Planetarum eccentricae. Cum autem illud fieri non potuerit; & nondum similiter causa eccentricitatum, vt & differentiarum, explorata sit: oportuit me orbium spissitudines à Copernico, tanquam certas mutuari: quas tamen non certissimas esse in confesso est. Quamuis enim omnis coelestium motuum historialubrico est aditu, per diuturnas, & difficiles obseruationes: praecipuè tamen hoc in constituendis eccentricitatibus & locis Apogaeorum apparet, Solaris (vel terrestris) eccentricitas omnium rectissimè habere debebat, Nam & vicinissima stellarum est Tellus nobis incolis, & paucioribus quàm caeterae motibus vehitur. In mundo verò per interiecta corpora struendo, suprâ cap. XV. vidimus, quantum afferat momentum ad omnes sphaeras artandas aut laxandas solius ὑρανίσκυ lunaris appositio vel exemptio, qui valde exigua portiuncula terrestris orbis crassitiem excedit. Hic igitur orbis, quem certissimè dimensum habere oportebat, & posse verisimile erat; hic, inquam, vide, in quanta versetur difficultate apud Copernicum qui ipse lib. 3. Reuol. cap. 20. queritur, quòd per minima quadam & vix apprehensibilia magna ratiocinari cigamur, quòd interdum sub vno diuersitatis scrupulo 5. vel 6. gradus praetereant, & modicus error in immensum sese propaget. Quantò peius igitur habebunt spissitudines orbium & remotiorum à nobis, & qui pluribus motuum varietaibus sunt obnoxij. Quòd si aut orbium illa πήχη certissimè exploata, aut causae saltem probabiles patefactae fuerint, cur tanta singulis attributa sint à Conditore: tum ego spondeo me producturum ex his corporibus arcus per omnia motibus consonos.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
