# Mysterium cosmographicum 61

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/61

Sic nim existimo, quicquid post hanc proportionem coelorum inuenam adhuc impediat, quò minus ad exactam motuum cognitioem veniatur; id omne in eccentricitatum vitia conferendum: quibus sublatis, magno adiumento Artificibus futura puto solida haec quinque, ad correctionem motuum, quam passim meditantur ionpauci. Vt hoc illis spondeam de eccentricitatibus, mouit me & hoc, quòd vbique de minori particula, quàm est πῆχος orbis integrum controuertitur. Eripe namque omnibus sexorbibus sua πήχη noa, aut dupla singulis atribue: videbis mundum & προσθαφαιρέπεις omnes in immensum illic considere & augeri, hic distrahi & deminui. Vt ita veritas inter nihil & duplum consistat, neque metuenlum sit, ne nimiam habeat Artifex licentiam eccentricitates muandi: si quis illas his figuris aptare conetur. Atque sic haec altera atio est, quae me de discordia inter meos & Copernici numeros exusare potest. Tertiam mihi praebent ipsi numeri Prutenicarum etiamnum rassi, nec ita expressi, vt non possit aliquando bona cum venia vel emisse gradus ab ijs discedi. Rheinholdus quidem in Prutenicis imnia diligentissimè disposuit. Sed nolim aliquis hac specie scrupulositatis inescatus, crassiusculos numeros in Astronomia fastidit: rem exactiùs censeat. Illa summi viri minuta & scrupulosa cura ut est propter certitudinem calculi, aut non necessaria in partibus lumerorum, ipsos verò totos numeros, quos tam scrupulosè diuxit, è Copernico excerpsit, sicuti illos reperit. Ac ipse quidem Copernicus quàm humanus sit in recipiendis qualibuscunque numeris qui quadamtenus ex voto obueniunt, & d institutum faciunt: id experietur diligens Copernici lector. Nuneros qui per diuersas operationes vi demonstrationis penitus onuenire debeban, non repudiat, quamuis discrepent aliquot crupulis. Obseruationes in VValtero, in Ptolemaeo & alibi sic legit, vt ijs eò commodioribus vtatur ad extruendum calculum, vnde in tempore horas, in arcubus quadrantes graduum & ampliùs interdum negligere vel mutare nulla illi religio.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
