# Mysterium cosmographicum 62

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/62

Alicubi, vt in mutata eccentricitate Martis & Veneris, sinus etiam discrepantes à veritate acceptat, tantùm ideo, quia parumper ad eos, quos optat, digitum intendunt. Multa quae ex ipsius confessione emendanda fuissent, integra & sincera ex Ptolemaeo depromit, mutatis caeteris similibus: atque ijs postea fundamenta nouae Astronomiae extruit. Quorum omnium mihi plurima documenta dedit Maestlinus; quae breuitatis causa mitto ascribere. Atque adeo in reprehensionem incurrerere iure videretur: nisi consultò fecisset, eò quòd praestaret, imperfectam quodammodò habere Astronomiam, quàm penitus nullam. Nam eiusmodi quidem difficultates occurrent, dum sidera current: quas superare, & non impeditum ad constitutionem scientiae cum minimo damno aspirare, vt ausus est Copernicus, id viri fortis est; ignaui subterfugere, timidi desperare, & omnem hanc curam abijcere. Quemadmodum & ipse Copernicus haec modò recensita σράλματα de se neque dissimulat, neque cum pudore fatetur. Exemplo Ptolemaei & veterum se munit, difficultate obseruandi excusat, atque vbique alijs exemplo praeit, in praeclarorum inuentorum confirmatione minutulos hosce defectus contemnendi: quod nisi factum antea fuisset: nunquam Ptolemaeus illam μεγάληνσυνταξιν, Copernicus τρν ἀνελιττουσῶν libros, Rheinholdus Prutenicas nobis edidisset. Neque nullam excusationem mihi quarto loco suppeditat illa Maestlini tabula in cap. XV. inserta. Copernico, cum enccentricitates Planetarum à Ptolemaeo mutuaretur, nihil minus, quàm de hac diuina coelorum proportione suboluit: vt non iniuria vehementer quis miretur, ipsum tam propè ad eam accessisse: neque fore putauit, vt necessitas aliquando cogeret inquirere distantias à Sole, & ἀρηλίων loca. Quid mirum igitur, si in hac ad viuum resectione, & ἀναλύσει mundi multa deprehendantur rudia, cum artifex ad minima non respexerit? Quasi in parua pictura, quae vix integram faciem ad sensum exprimit, si quis oculi aut pupillae veram proportionem quaerat, eum falli necesse est. Neglexit enim hanc pictor ob exilitatem, contentus si, quae sunt euidentiora, quodammodo representaret. Sic ad hanc ἀνάλυσιν quamuis optima ratione accesserim, cogente me vi demonstrationis, & conditione rei propositae: nolim tamen, vt quis sibi persuadeat, absolutè certissimos numeros se inde retulisse. Fieri namque potest, vt haec ipsa resectio erroris vlterioris causa fuerit. Ecce non leuia indicia. Causam, cur mutentur eccentricitates Martis & Veneris, Copernicus in mutationem terrenae confert. Non igitur mutatur vera eorum à Sole eccentricitas; Demonstrationem ad oculum habes in tabula.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
