Latin
CAPVT XVIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ita est, oportebat eccentricitates à terra, quae Ptolemaei seculo, &quae nostro fuerunt, eodem deducere, atque ex vtrisque eandem à Sole eccentticitatem concludere. Atqui calculum consule, videbis hoc non, vt parerat, fieri. Discrepantes enim inuicem prouenient etiam ἄρήλιοι eccentricitates. Idem de locis ἀφηλίων dictum esto, quia haec mutuo connexa sunt: Atque hoc vnum est. Deinde facilè colligitur ex aspectu tabulae, cum inaequaliter procedant, &ἀρήλια &ἀπόγεια, magnam inde successu seculorum extituram ἑκκεντροτύτων diuersitatem. Hodie Saturni &Telluris absides propè coniunctae sunt, quare integra Telluris eccentricitate minor est Saturni à centro orbis terrestris, quàm à Sole, distantia. Vbi quadrante distiterint, aequalis erit vtraque &à O &à Terra, crescet nempe Copernico sua eccentricitas Saturnia vsque dum opponentur inuicem Saturni &Telluris absides. Quem ad euentum etsi mundus non durabit: tamen si perfecta esset Astronomia, tales debebat hypotheses vsurpare, quae quasi aeterno mundo sufficerent. Atqui nihil horum monet neque Copernicus, neque Rheinholdus. Nonigitur perfectissimi sunt eorum numeri, neque integras planetarum sphaeras nobis explicant, quibus illos seros motus accidere posse intelligamus. Haec &huiusmodi similia cum me nonnihil conturbarent, atque ego haererem inops consilij, quasi qui disiectas automatis rotulas in ordinem redigere nescit: Maestlinus me consolatus, imò dehortatus est ab his subtilitatibus: Non posse nos, aiebat, omnes naturae thesauros exhaurire: non mouendum esse malum bene conditum: &tolerandam potiùs, atque sustentandam leuaminibus quibusdam hanc veluti rupturam humani corporis: quàm vt tam exquisita anatome conijciatur aeger in praesentissimum vitae periculum. Proferebat mihi exemplum Rhetici, curamque eius ad vnguem meae similiter curiosam, &increpantem prose Copernicum.