Latin
CAPVT XIX
Kepler, Mysterium cosmographicum 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. De singulorum in specie Planetarum residua discordia. AE C igitur in genere fuere, quae causam meam releuare possunt. Nunc in specie videamus, ecquid excusari amplius possit. Initium à Saturno sumamus. Atque eius quidem ἀποστήματι magna facta est accessio: sed quae tamen differentiam prosthaphaereseos causata est non maiorem 41. scrupulis. Nam sicut ingens eius distantia facilimam errori causam praebet in obseruatione: sic error in distantia quamuis luculentus exiguam &opinione minorem efficit in προσθαφαιρέσειdiuersitatem. Et tamen neque huius sideris motus certissimè dimensos esse Astronomos, vel sola praeterita hyeme cernere erat. Nam die 2, 12 Nouemb. anno 1594.