# Mysterium cosmographicum 65-2

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65-2

CAPVT XIX. De singulorum in specie Planetarum residua discordia. AE C igitur in genere fuere, quae causam meam releuare possunt. Nunc in specie videamus, ecquid excusari amplius possit. Initium à Saturno sumamus. Atque eius quidem ἀποστήματι magna facta est accessio: sed quae tamen differentiam prosthaphaereseos causata est non maiorem 41. scrupulis. Nam sicut ingens eius distantia facilimam errori causam praebet in obseruatione: sic error in distantia quamuis luculentus exiguam & opinione minorem efficit in προσθαφαιρέσειdiuersitatem. Et tamen neque huius sideris motus certissimè dimensos esse Astronomos, vel sola praeterita hyeme cernere erat. Nam die 2, 12 Nouemb. anno 1594.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
