# Mysterium cosmographicum 69

Kepler, Mysterium cosmographicum, Cap. XV. ad. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/69

Grande enim & immane postulatum illud est (lib. 5. cap. 30. fol. 169. b. lin. 7. à fine) cum, concedendum, inquit, putamus, commensurationes circulorum mansisse à Ptolemaeo etiam nunc. Nam ipsa terrena Eccentricitas diminuta alios numeros postulat. Nec enim verum est, quòd Rheticus in narratione dicit, quòd in Mercurio nulla quoque, sicut in Ioue, sentiatur eccentricitatis mutatio: nam non similiter solis Apogaei latus suo Apogaeo claudit. Huc accedit, quod Ptolemaicae obseruationes satis crassae & partiles sunt, quas omnino praecisioribus corrigere oportebat. Sed de his iam frustra conqueri licet. In tuo autem proposito, si numeri hi vtcunque tibi respondeant, te putes officio tuo egregiè functum, tibique, quemadmodum Copernicus apud Rheticum in epistola, vehementer gratuleris, certißima spe fretus, propediem fore, vt occasione horum, quae à te ingeniosißimè sunt inuenta, caetera quoque, quae iam adhuc dubia sunt, & Astronomorum coetum non parùm torquent, planißima sint futura.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
