# Mysterium cosmographicum 71

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/71

di. sc. accipiatur sinus s At si superioris totus 1000. Erit media distantia Nam terrae 532) sit 1000. est in4 686 59 & in ea quantitatesi pro 615) ferioris in Co365 15terrae motus periodidiebus cus F 392) pernico Hic vide mihi in motibus medijs, sat certò cognitis, idque longè prius atque de certa distantiarum ratione Copernicus cogitaret, vide, inquam, eandem diuersitatem, quae inter ipsas est distantias, ex προσθαθαιρέσενι per Copernicum, & ex quinque corporibus per me extructas: vtrinque secus & minima, inde secus P, LL, Terram, & maxima secus Q: vtrinque secus 2 & & aequalis penè; item & secus terram, & Q. Igitur vel iam statim satis explorata est Copernico de mundo veteri victoria. Quòd si tamen praecisiùs etiam ad veritatem accedere, & proportionum aequalitatem vllam sperare velimus: duorum alterum statuendum est: aut Motrices animas, quò sunt à Sole remotiores, hoc esse imbecilliores: aut, vnam esse motricem animam in orbium omnium centro, scilicet in Sole: quae, vt quodlibet corpus est vicinius, ita vehementiùs incitet: in remotioribus propter elongationem & attenuationem virtutis quodammodò languescat. Sicut igitur fons Lucis in Sole est, & principium circuli in loco Solis, scilicet in centro: ita nunc vita, motus & anima mundi in eundem Solem recidit: vt ita fixarum sit quies, Planetarum actus secundi motuum; Solis actus ipse primus: qui incomparabiliter nobilior est actibus secundis in rebus omnibus: non secus atque Sol ipse & speciei pulchritudine, & virtutis efficacia, & lucis splendore caeteris omnibus longè praestat. Hic iam longè rectiùs in Solem competunt illa nobilia epitheta, Cor mundi, Rex, Imperator stellarum, Deus visibilis, & reliqua.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
