# Mysterium cosmographicum 74

Kepler, Mysterium cosmographicum, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/74

CAPVT XXI. Quid ex defectu colligendum. IC igitur hoc alterum argumentum habet: quo probatum est Aristotelis authoritate, potiores esse nouas hypotheses, propterea quòd per eas motus duplici nomine, & virtutis intentione, & celeritate reditus fiant proportionales ἀποστήμασι Copernicanis, quod in veterum de mundo traditione fieri nullo pacto potuit. Atque haec quidem huius de motu tractatus intentio sola debebat esse. Verùm non difficile mihi est conijcere; extituros, qui optauerint, vt hanc vltimam opusculi partem omisissem. Etenim (dicent) si veram per corpora proportionem coelorum constituisses: vtique motus illam confirmarent. Veritas enim à seipsa non dissidet. Atqui vides ipse, Keplere, quantum inter se dissideant motus & corpora, hoc est distantiae vtrinque extructae. Quare nudum hosti latus obijcis, imò teipsum feris, nec opus alieno iugulere gladio. His igitur vt respondeam, primum inuerto rationem, & ipsorum, imò omnium appello iudicium & conscientiam; vtrum argumentum putent verisimilius esse, num alterum de corporibus, an hoc de motu. Neque mihi probabile est, quenquam aliter dicturum, quàm hanc motuum ad orbes accommodationem admodum concinnam esse, atque admirabile Dei opificis χειρούργημα. Proinde si alterutri argumento fides habenda sit, huic prae corporibus, astipulaturos, tanquam rei magis euidenti: quamuis numeri adhuc aliquantum à Copernicanis discrepent. Quod si obtinui Lectoris confessione, vtar pro confirmatione corporum, & excusatione discordiae illius, vt quae multis partibus minor est, quàm haec in motu dissonantia. Nam si Lector hîc propter concinnitatem inuenti magnam gnum errorem libenter dissimulat: paruum illic errorem longè faciliùs tolerabit.

---

Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
