Latin
CAPVT XXI
Kepler, Mysterium cosmographicum 75
Unproofread scanNot analysed yet
Diuersitas enim illa penes corpora, calculum Astronomicum nihil admodum turbat: ista verò penes motus paulò quid majus infert. Atque hoc primum est; plaga nempe reposita. Deinde cum corpora dissentiant à motibus, vt verè mihi obijcitur; fateri vtique cogor, alterutros in errore versari. Veruntamen errorem ita demonstrari posse existimo, vt neutrum inuentum (neque de motuum neque de orbium proportione) penitus relinquere necesse sit. Vtrum autem inuentorum in culpa sit, ex superioribus facile est conijcere. Primùm distantiae motoriae longiùs à Copernicanis recedunt, quàm figurales. Deinde, si motorias cum Copernicanis conferas, singulas cum singulis, defectusque ascribas: videbis aliquam defectuum cum ipsis numeris, atque adeo cum corporibus cognationem, praeterquam in Mercurio. Ecce: Coper. Motoriae Diffrae Cubus. Tetraedron. (Terrae Dodecaedron. Icosaedron. Terrae 2 Octaedron. vel Plus scilicet in quatuor, minùs in quinto. Nam ex quatuor,